

Esdrae Liber Primus*
Caput 3: Versus 7
Dederunt autem.[BEDA ubi supra.]Qui de captivitate liberati Jerosolymam venerant, etc., usque ad Fundatio templi illos significat, qui nuper conversi locum praeparant Domino in se; unde:Membra vestra templum sunt Spiritus sancti,etc.[I Cor. 6.]Latomis.[ID., ibid.]Latomi sunt in constructione domus Dei, qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, etc., usque ad et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum.Caementariis.[ID., ibid.]Caementarii sunt praedicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt, copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant caementi infusione conjungunt, dicentes:Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis continuam charitatem habentes,etc.[I Petr. 4.]. Inde Paulus:Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum perfectionis[Col. 3.].Sidoniis Tyriisque.[ID., ibid.]Sidonii quoque et Tyrii praedicatores repraesentant, qui homines in gloria quondam saeculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu primae conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum fortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesiae exigunt. Unde in psalmo qui inscribitur in consummatione tabernaculi:Vox Domini confringentis cedros[Psal. 2.].Sidoniis Tyriisque.[BEDA.,ibid.]Dant principes patrum, etc., usque ad quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes, quia Dominus vicit mundum.Ut deferrent ligna.[ID., ibid.]Deferunt ligna excisa in mare, etc., usque ad et per reconciliationem sacerdotum Ecclesiae aggregamur.Joppe.Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram quae voluit, facile obtinuit: hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant.Anno autem.[BEDA ubi supra.]Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Jerusalem, etc., usque ad aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus, denuntiat.